1 et in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi

2 et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem

3 et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare

4 et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est

5 quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra

6 in die illa dicit Dominus congregabo claudicantem et eam quam eieceram colligam et quam adflixeram

7 et ponam claudicantem in reliquias et eam quae laboraverat in gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum

8 et tu turris Gregis nebulosa filiae Sion usque ad te veniet et veniet potestas prima regnum filiae Hierusalem

9 nunc quare maerore contraheris numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia conprehendit te dolor sicut parturientem

10 dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque ad Babylonem ibi liberaberis ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum

11 et nunc congregatae sunt super te gentes multae quae dicunt lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster

12 ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi faenum areae

13 surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas et comminues populos multos et interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universae terrae

1 Et erit in novissimis diebus:Erit mons domus Dominipraeparatus in vertice montiumet sublimis super colles;et fluent ad eum populi.

2 Et properabunt gentes multae et dicent: Venite, ascendamus ad montem Dominiet ad domum Dei Iacob,et docebit nos de viis suis,et ibimus in semitis eius ";quia de Sion egredietur lex,et verbum Domini de Ierusalem.

3 Et iudicabit inter populos multoset decernet gentibus fortibus usque in longinquum;et concident gladios suos in vomereset hastas suas in falces;non sumet gens adversus gentem gladium,et non discent ultra belligerare.

4 Et sedebit unusquisque subtus vitem suamet subtus ficum suam,et non erit qui deterreat;quia os Domini exercituum locutum est.

5 Quia omnes populi ambulabuntunusquisque in nomine dei sui;nos autem ambulabimus in nomine DominiDei nostri in aeternum et ultra.

6 " In die illa, dicit Dominus,congregabo claudicantem,et eam, quam eieceram, colligamet quam afflixeram;

7 et ponam claudicantem in reliquiaset eam, quae laboraverat, in gentem robustam ".Et regnabit Dominus super eos in monte Sionex hoc nunc et usque in aeternum.

8 Et tu, turris gregis,collis filiae Sion,usque ad te veniet et pervenietpotestas prima,regnum filiae Ierusalem.

9 Nunc quare clamas clamore magno?Numquid rex non est in te,aut consiliarius tuus periit,quia comprehendit te dolor sicut parturientem?

10 Dole et satage,filia Sion, quasi parturiens;quia nunc egredieris de civitateet habitabis in campoet venies usque ad Babylonem;ibi liberaberis,ibi redimet te Dominusde manu inimicorum tuorum.

11 Nunc autem congregatae sunt super tegentes multae,quae dicunt: "Profanetur,et aspiciat in Sion oculus noster ".

12 Ipsi autem non cognoveruntcogitationes Dominiet non intellexerunt consilium eius,quia congregavit eos quasi manipulos in area.

13 Surge et tritura, filia Sion,quia cornu tuum ponam ferreumet ungulas tuas ponam aereas,et comminues populos multoset vovebis Domino rapinas eorumet divitias eorum Domino universae terrae.

14 Nunc incide te, filia incisionis!Obsidionem posuerunt super nos;in virga percutiuntmaxillam iudicis Israel.