1 vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima mea
2 periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem
3 malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam
4 qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum
5 nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui
6 quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius
7 ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus
8 ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est
9 iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius
10 et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum
11 dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet lex
12 in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte
13 et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum
14 pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos
15 secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei mirabilia
16 videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt
17 lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te
18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est
19 revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra
20 dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis
1 Vae mihi, quia factum est mihisicut congregata messe,sicut collecta vindemia!Non est botrus ad comedendum,nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea.
2 Periit pius de terra,et rectus in hominibus non est;omnes in sanguine insidiantur,vir fratrem suum rete venatur.
3 Ad malum manus eorum paratae sunt;princeps postulat,et iudex est pro mercede,et magnus manifestat desiderium animae suae;vae eis, qui pervertunt illud!
4 Qui optimus in eis, est quasi paliurus,et, qui rectus, quasi spina de saepe; dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit:nunc erit confusio eorum.
5 Nolite credere amico,nolite confidere in proximo;ab ea, quae dormit in sinu tuo,custodi claustra oris tui;
6 quia filius contumeliam facit patri,filia consurgit adversus matrem suam,nurus adversus socrum suam:inimici hominis domestici eius.
7 Ego autem ad Dominum aspiciam,exspectabo Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus.
8 Ne laeteris, inimica mea, super mequia cecidi: consurgam;cum sedeo in tenebris,Dominus lux mea est.
9 Iram Domini porto,quoniam peccavi ei,donec iudicet causam meamet faciat iudicium meum;educet me in lucem,videbo iustitiam eius.
10 Et aspiciet inimica meaet operietur confusione,quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? ".Oculi mei videbunt in eam;nunc erit in conculcationemut lutum platearum.
11 Dies veniet ut aedificentur maceriae tuae;in die illa dilatabuntur fines tui.
12 In die illa usque ad te venienthabitantes ab Assyria usque ad Aegyptumet ab Aegypto usque ad flumenet a mari usque ad mareet a monte usque ad montem.
13 Terra autem erit in desolationempropter habitatores suoset propter fructum operum eorum.
14 Pasce populum tuum in virga tua,gregem hereditatis tuae,habitantes solos in saltu,in medio hortorum;pascantur Basan et Galaadiuxta dies antiquos.
15 Secundum dies egressionis tuae de terra Aegyptiostende nobis mirabilia.
16 Videbunt gentes et confundentursuper omni fortitudine sua,ponent manum super os,aures eorum surdae erunt;
17 lingent pulverem sicut serpens,velut reptilia terrae.Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum "formidabunt et timebunt te.
18 Quis Deus similis tui,qui aufers iniquitatemet transis peccatumreliquiarum hereditatis tuae?Non servat in aeternum furorem suum,quoniam volens misericordiam est.
19 Revertetur et miserebitur nostri,calcabit iniquitates nostraset proiciet in profundum marisomnia peccata nostra.
20 Dabis veritatem Iacob,misericordiam Abraham,quae iurasti patribus nostrisa diebus antiquis.