21 tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies
22 dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies
23 ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis
24 et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta
25 cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi
26 procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi
27 misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei
28 egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes
29 et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi
30 ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum
31 videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant
32 tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me
33 non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum
34 et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum
35 sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris
21 Tunc accedens Petrus dixit ei: " Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ".
22 Dicit illi Iesus: " Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
23 Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
24 Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta.
25 Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi.
26 Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: "Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi".
27 Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: "Redde, quod debes!".
29 Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: "Patientiam habe in me, et reddam tibi".
30 Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.
31 Videntes autem conservi eius, quae fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quae facta erant.
32 Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: "Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me;
33 non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?".
34 Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
35 Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ".