1 ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde
2 quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt
3 clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti sunt
4 in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia
5 recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum
6 portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum
7 et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis
8 et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur
9 diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus
10 dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae
11 ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat
12 leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina
13 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra praedam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum
1 Ecce super montes pedes evan gelizantiset annuntiantis pacem.Celebra, Iuda, festivitates tuaset redde vota tua,quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial:totus interiit.
2 Ascendit, qui dispergat, contra te. Custodi munitionem,contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde ".
3 Quia restituet Dominus magnificentiam Iacobsicut magnificentiam Israel,quia praedones praedati sunt eoset propagines eorum corruperunt.
4 Clipeus fortium eius ruber,viri exercitus in coccineis;ignitae laminae ferreae curruum,quando praeparat bellum,et equites agitantur.
5 In viis furibundae currunt quadrigae,invicem colliduntur in plateis;aspectus eorum quasi lampades,quasi fulgura discurrentia.
6 Recordatur fortium suorum,ruunt in itineribus suis;currunt ad murum,et praeparatur umbraculum.
7 Portae fluviorum apertae sunt,palatium tremit.
8 Et speciosa denudatur, tollitur,et ancillae eius gemunt ut columbae et percutiunt corda sua.
9 Et Nineve quasi piscina aquarum,cuius aquae fugiunt. State, state! ";sed non est qui revertatur.
10 " Diripite argentum, diripite aurum! ".Et non est finis divitiarum;thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.
11 Dissipata et vastata et dilacerata,et cor tabescens,et dissolutio geniculorum;et tremor in cunctis renibus,et facies omnium eorum candentes.
12 Ubi est habitaculum leonum,et spelunca catulorum leonum,ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis,et non erat qui exterreret?
13 Leo cepit sufficienter catulis suiset necavit leaenis suis;et implevit praeda speluncas suaset cubile suum rapina.
14 " Ecce ego ad te,dicit Dominus exercituum,et succendam usque ad fumum quadrigas tuas;et leunculos tuos comedet gladius,et exterminabo de terra praedam tuam,et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum ".