1 vae civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena non recedet a te rapina
2 vox flagelli et vox impetus rotae et equi frementis et quadrigae ferventis equitis ascendentis
3 et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis
4 propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia quae vendidit gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis
5 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam
6 et proiciam super te abominationes et contumeliis te adficiam et ponam te in exemplum
7 et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata est Nineve quis commovebit super te caput unde quaeram consolatorem tibi
8 numquid melior es ab Alexandria populorum quae habitat in fluminibus aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri eius
9 Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo
10 sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi sunt in conpedibus
11 et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quaeres auxilium ab inimico
12 omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si concussae fuerint cadent in os comedentis
13 ecce populus tuus mulieres in medio tui inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae devorabit ignis vectes tuos
14 aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem
15 ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta
16 plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli bruchus expansus est et avolavit
17 custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint
18 dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget
19 non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper
1 Vae, civitas sanguinum,universa mendaciipraeda plena!Non recedet a te rapina.
2 Vox flagellorum et vox strepitus rotarum,equi frementes et quadrigae ferventes,equites irruentes
3 et gladii micantes et hastae fulguranteset multitudo interfectorum et acervi mortuorum;nec est finis cadaverum,et corruunt super corpora.
4 Hoc propter multitudinem fornicationum meretricisspeciosae et gratae et habentis maleficia,quae vendidit gentes fornicationibus suiset nationes maleficiis suis.
5 " Ecce ego ad te,dicit Dominus exercituum;et levabo vestimentum tuum in faciem tuamet ostendam gentibus nuditatem tuamet regnis ignominiam tuam.
6 Et proiciam super te abominationeset contumeliis te afficiam;et ponam te in exemplum.
7 Et erit: omnis, qui viderit te,resiliet a te et dicet:Vastata est Nineve!Quis dolebit super eam?Unde quaeram consolatorem tibi?".
8 Numquid melior es quam Noamon,quae habitabat in fluminibus?Aquae in circuitu eius:cuius vallum mare,aquae muri eius.
9 Chus fuit fortitudo eiuset Aegyptus, cuius non est finis;Phut et Libyes fuerunt in auxilio eius.
10 Sed et ipsa in transmigrationem ducta est,ivit in captivitatem.Parvuli eius elisi suntin capite omnium viarum;et super inclitos eius miserunt sortem,et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus.
11 Et tu ergo inebriaberis,eris despecta;et tu quaeresrefugium ab inimico.
12 Omnes munitiones tuae sicut ficuscum ficis praecocibus:si concussae fuerint,cadent in os comedentis.
13 Ecce populus tuus,mulieres in medio tui;inimicis tuis late patebuntportae terrae tuae;devorabit ignis vectes tuos.
14 Aquam propter obsidionem hauri tibi,firma munitiones tuas;intra in lutum et calca argillam,tene typum laterum.
15 Ibi comedet te ignis,peribis gladio,devorabit te ut bruchus.Augere ut bruchus,multiplicare ut locusta.
16 Plures fecisti negotiatores tuosquam stellae sint caeli;bruchus exuit pellemet avolavit.
17 Custodes tui quasi locustae,et scribae tui quasi agmen locustarum,quae considunt in saepibusin die frigoris;sol ortus est,et avolaverunt,non est cognitus locus earum,ubi fuerint.
18 Dormiunt pastores tui, rex Assyriae,requiescunt principes tui;dispersus est populus tuus in montibus,et non est qui congreget.
19 Non est remedium fracturae tuae,insanabilis est plaga tua;omnes, qui audierint auditionem tuam,plaudent manibus super te,quia super quem non transiitmalitia tua semper? ".