1 in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum
2 eo quod non occurrerint filiis Israhel cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem
3 factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab Israhel
4 et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiae
5 fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales
6 in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem
7 et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei
8 et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae foras de gazofilacio
9 praecepique et mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa domus Dei sacrificium et tus
10 et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui ministrabant
11 et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suis
12 et omnis Iuda adportabat decimam frumenti et vini et olei in horrea
13 et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Anan filium Zacchur filium Matthaniae quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum
14 memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius
15 in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent
16 et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem
17 et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis quae est res haec mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati
18 numquid non haec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israhel violando sabbatum
19 factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbati
20 et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis
21 et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato
22 dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum
23 sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes uxores azotias ammanitidas et moabitidas
24 et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi
25 et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens
26 numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae
27 numquid et nos inoboedientes faciemus omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas
28 de filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me
29 recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum
30 igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo
31 et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonum
1 In die autem illo lectum est in volumine Moysi, audiente populo, et inventum est scriptum in eo quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum,
2 eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis, et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
3 Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem promiscuum ab Israel.
4 Ante hoc autem erat Eliasib sacerdos, qui fuerat praepositus in gazophylacio domus Dei nostri et proximus Thobiae;
5 fecerat ei gazophylacium grande, ubi antea reponebant munera et tus et vasa et decimam frumenti, vini et olei, partes Levitarum et cantorum et ianitorum et tributa sacerdotum.
6 In omnibus autem his non fui in Ierusalem, quia anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi, ut abirem a rege,
7 et veni in Ierusalem. Et intellexi malum, quod fecerat Eliasib Thobiae: fecerat enim ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
8 Et malum mihi visum est valde, et proieci vasa domus Thobiae foras de gazophylacio;
9 praecepique, et emundaverunt gazophylacia, et rettuli ibi vasa domus Dei, oblationem et tus.
10 Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datae, et fugisset unusquisque in campum suum de Levitis et cantoribus, qui ministrabant.
11 Et egi causam adversus magistratus et dixi: " Quare dereliquimus domum Dei? ". Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis.
12 Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti, vini et olei in horrea.
13 Et constitui super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Hanan filium Zacchur, filium Matthaniae, quoniam fideles comprobati sunt; et ipsi curam habebant distribuendi partes fratribus suis.
14 Memento mei, Deus meus, pro hoc; et ne deleas opera mea bona, quae feci in domo Dei mei et in ministeriis eius!
15 In diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes in Ierusalem die sabbati; et contestatus sum, quando vendebant cibaria.
16 Et ibi Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iudae in Ierusalem.
17 Et obiurgavi optimates Iudae et dixi eis: " Quae est haec res mala, quam vos facitis, et profanatis diem sabbati?
18 Numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super Israel profanando sabbatum! ".
19 Factum est autem, cum obscuratae essent portae Ierusalem ante diem sabbati, dixi, et clauserunt ianuas; et praecepi, ut non aperirent eas usque post sabbatum. Et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati.
20 Et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Ierusalem semel et bis.
21 Et contestatus sum eos et dixi eis: " Quare manetis ex adverso muri? Si iterum hoc feceritis, manum mittam in vos ". Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
22 Dixi quoque Levitis, ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam diem sabbati.Et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum!
23 Sed et in diebus illis vidi Iudaeos, qui duxerant uxores Azotidas, Ammonitidas et Moabitidas.
24 Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice et nesciebant loqui Iudaice vel loquebantur iuxta linguam unius vel alterius populi.
25 Et obiurgavi eos et maledixi et cecidi quosdam ex eis et decalvavi eos; et adiuravi in Deo, ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis dicens:
26 " Numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel; et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae.
27 Numquid et vobis obsequentes faciemus omne malum grande hoc, ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas? ".
28 Unus autem de filiis Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me.
29 Recordare, Domine Deus meus, adversum eos, qui polluunt sacerdotium et pactum sacerdotale et leviticum!
30 Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines pro sacerdotibus et Levitis, unumquemque in ministerio suo,
31 et pro oblatione lignorum in temporibus constitutis et pro primitiis. Memento mei, Deus meus, in bonum.