1 in die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Israhel in ieiunio et in saccis et humus super eos

2 et separatum est semen filiorum Israhel ab omni filio alienigena et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum

3 et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum

4 surrexit autem super gradum Levitarum Iosue et Bani Cedmihel Sebnia Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna Dominum Deum suum

5 et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia Odoia Sebna Fataia surgite benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude

6 tu ipse Domine solus tu fecisti caelum caelum caelorum et omnem exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria et omnia quae in eis sunt et tu vivificas omnia haec et exercitus caeli te adorat

7 tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen eius Abraham

8 et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei et Iebusei et Gergesei ut dares semini eius et implesti verba tua quoniam iustus es

9 et vidisti adflictionem patrum nostrorum in Aegypto clamoremque eorum audisti super mare Rubrum

10 et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis eius et in omni populo terrae illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die

11 et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas

12 et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem ut appareret eis via per quam ingrediebantur

13 ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis caerimonias et praecepta bona

14 et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et caerimonias et legem praecepisti eis in manu Mosi servi tui

15 panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis

16 ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua

17 et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multae miserationis non dereliquisti eos

18 et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Aegypto feceruntque blasphemias magnas

19 tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in via et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur

20 et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti

21 quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt adtriti

22 et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og regis Basan

23 et filios eorum multiplicasti sicut stellas caeli et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent

24 et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terrae ut facerent eis sicut placebat illis

25 ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere deliciis in bonitate tua magna

26 provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et proiecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos occiderunt qui contestabantur eos ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias grandes

27 et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te et tu de caelo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salvaverunt eos de manu hostium suorum

28 cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de caelo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus

29 et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudiciis tuis peccaverunt quae faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt

30 et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum

31 in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens tu es

32 nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc

33 et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos quia veritatem fecisti nos autem impie egimus

34 reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua et testimonia tua quae testificatus es in eis

35 et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis

36 ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius et quae bona sunt eius et nos ipsi servi sumus in ea

37 et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus

38 super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus et signant principes nostri Levitae nostri et sacerdotes nostri

1 In die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Is rael in ieiunio et in saccis, et humus super eos.

2 Et separatum est semen filiorum Israel ab omni alienigena; et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum.

3 Et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui per quartam partem diei; et per quartam partem confitebantur et adorabant Dominum Deum suum.

4 Surrexerunt autem super gradum Levitarum Iesua et Bani et Cadmihel, Sebania, Bunni, Serebia, Bani et Chanani et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum.

5 Et dixerunt Levitae Iesua et Cadmihel, Bani, Hasabneia, Serebia, Hodia, Sebania, Phethahia: Surgite, benedicite Domino Deo vestroab aetemo usque in aeternum,et benedicant nomini gloriae tuae excelsosuper omnem benedictionem et laudem.

6 Tu ipse, Domine, solus;tu fecisti caelum et caelum caelorumet omnem exercitum eorum,terram et universa, quae in ea sunt, maria et omnia, quae in eis sunt;et tu vivificas omnia haec,et exercitus caeli te adorat.

7 Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abramet eduxisti eum de Ur Chaldaeorumet posuisti nomen eius Abraham.

8 Et invenisti cor eius fidele coram teet percussisti cum eo foedus,ut dares terram Chananaei, Hetthaei et Amorraeiet Pherezaei et Iebusaei et Gergesaei,nempe ut dares semini eius;et implesti verba tua,quoniam iustus es.

9 Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Aegyptoclamoremque eorum audisti iuxta mare Rubrum.

10 Et dedisti signa atque portenta in pharaoneet in universis servis eius et in omni populo terrae illius;cognovisti enim quia superbe egerant contra eos,et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.

11 Et mare divisisti ante eos,et transierunt per medium maris in sicco;persecutores autem eorum proiecisti in profundum,quasi lapidem in aquas validas.

12 Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diemet in columna ignis per noctem,ut illuminaret eis viam, per quam ingrediebantur.

13 Ad montem quoque Sinai descendistiet locutus es cum eis de caelo;et dedisti eis iudicia rectaet legem rectam, mandata et praecepta bona.

14 Et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eiset praecepta et mandata et legem praecepisti eisin manu Moysi servi tui.

15 Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorumet aquam de petra eduxisti eis in siti eorum;et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram,super quam levasti manum tuam, ut traderes eis.

16 Ipsi vero patres nostri superbe egeruntet induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua.

17 Et noluerunt audireet non sunt recordati mirabilium tuorum, quae feceras eis,et induraverunt cervices suaset posuerunt caput suum,ut reverterentur ad servitutem suam in Aegyptum.Tu autem Deus propitius, clemens et misericors,longanimis et multae miserationis, non dereliquisti eos.

18 Et quidem, cum fecissent sibi vitulum conflatilemet dixissent: "Iste est Deus tuus,qui eduxit te de Aegypto"feceruntque blasphemias magnas;

19 tu autem in misericordiis tuis multisnon dimisisti eos in deserto:columna nubis non recessit ab eis per diem,ut duceret eos in viam;et columna ignis per noctem,ut illuminaret eis iter, per quod ingrederentur.

20 Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos,et manna tuum non prohibuisti ab ore eorumet aquam dedisti eis in siti eorum.

21 Quadraginta annis pavisti eos in deserto,nihilque eis defuit;vestimenta eorum non inveteraverunt,et pedes eorum non intumuerunt.

22 Et dedisti eis regna et populoset partitus es eis sortes;et possederunt terram Sehon et terram regis Hesebonet terram Og regis Basan.

23 Et multiplicasti filios eorum sicut stellas caeli;et adduxisti eos ad terram, de qua dixeras patribus eorum,ut ingrederentur et possiderent.

24 Et venerunt filii et possederunt terram,et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananaeos;et dedisti eos in manu eorumet reges eorum et populos terrae,ut facerent eis, sicut placebat illis.

25 Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem;et possederunt domos plenas cunctis bonis,cisternas ab aliis fabricatas, vineas et olivetaet ligna pomifera multa.Et comederunt et saturati sunt et impinguati suntet delectati sunt in bonitate tua magna.

26 Vexaverunt autem te et rebellaverunt contra teet proiecerunt legem tuam post terga sua;et prophetas tuos occiderunt,qui contestabantur eos, ut reverterentur ad te;feceruntque blasphemias grandes.

27 Et dedisti eos in manu hostium suorum,et afflixerunt eos;et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te,et tu de caelo audistiet secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores,qui salvarent eos da manu hostium suorum.

28 Cumque requievissent, reversi sunt,ut facerent malum in conspectu tuo;et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum,et dominati sunt eis.Conversique sunt et clamaverunt ad te;tu autem de caelo exaudistiet liberasti eos in misericordiis tuis multis vicibus.

29 Et contestatus es eos, ut reduceres eos ad legem tuam;ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tuaet in iudicia tua peccaverunt, quae si fecerit homo, vivet in eis, et dederunt umerum rebellemet cervicem suam induraverunt nec audierunt.

30 Et pepercisti eis annos multoset contestatus es eos in spiritu tuoper manum prophetarum tuorum, et non audierunt;et tradidisti eos in manu populorum terrarum.

31 In misericordiis autem tuis plurimisnon fecisti eos in consumptionemnec dereliquisti eos;quoniam Deus misericors et clemens es tu.

32 Nunc itaque, Deus noster magne, fortis et terribilis,custodiens pactum et misericordiam,ne parvipendas omnem laborem,qui invenit nos, reges nostros et principes nostroset sacerdotes nostros et prophetas nostroset patres nostros et omnem populum tuuma diebus regum Assyriae usque in diem hanc.

33 Et tu iustus es in omnibus, quae venerunt super nos,quia recte fecisti,nos autem impie egimus.

34 Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostrinon fecerunt legem tuamet non attenderunt mandata tua et testimonia tua,quae testificatus es in eis.

35 Et ipsi in regnis suis et in bonitate tua multa, quam dederas eis,et in terra latissima et pingui,quam tradideras in conspectu eorum,non servierunt tibi nec reversi sunt a studiis suis pessimis.

36 Ecce nos ipsi hodie servi sumus;et in terra, quam dedisti patribus nostris,ut comederent fructum eius et bona eius, nos ipsi servi sumus.

37 Et fruges eius multiplicantur regibus,quos posuisti super nos propter peccata nostra,et corporibus nostris dominantur et iumentis nostrissecundum voluntatem suam,et in tribulatione magna sumus ".