1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan
28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum
34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 " Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra.
3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus.
4 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel;
5 si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam;
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt.
8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris.
9 Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
10 Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester ".
11 Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii;
12 profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
13 Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi.
14 Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab;
15 et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar;
16 et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
17 Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
18 Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur.
19 Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
20 Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel.
21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent.
22 Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23 Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
24 et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
25 Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26 Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran;
27 et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
28 Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: " Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli ".
30 Cui ille respondit: " Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum ".
31 Et ille: " Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi ".
33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum.
34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent.
35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: " Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua ".
36 Cum autem deponeretur, aiebat: " Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel ".