1 igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa

2 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes

3 utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum

4 dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum

5 quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel

6 at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua

7 et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est

8 si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem

9 nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere

10 cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel

11 et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis

12 feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est

13 et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum

14 et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem

15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant

16 non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine

17 magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens

18 Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem

19 dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum

20 dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum

21 vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra

22 attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae

23 non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam

24 servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam

25 quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri

26 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

27 usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi

28 dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis

29 in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me

30 non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun

31 parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit

32 vestra cadavera iacebunt in solitudine

33 filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto

34 iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam

35 quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur

36 igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala

37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini

38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram

39 locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis

40 et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus

41 quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum

42 nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris

43 Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum

44 at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris

45 descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma

1 Igitur vociferans omnis tur ba flevit nocte illa,

2 et mur murati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: " Utinam mortui essemus in Aegypto vel in hac vasta solitudine!

3 Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum? ".

4 Dixeruntque alter ad alterum: " Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum! ".

5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni congregatione filiorum Israel.

6 At vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iephonne, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua

7 et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: " Terra, quam circuivimus, valde bona est.

8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem.

9 Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere ".

10 Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus cunctis filiis Israel,

11 et dixit Dominus ad Moysen: " Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis?

12 Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est ".

13 Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua,

14 et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem.

15 Et occidisti hunc populum quasi unum hominem, et dicent gentes, quae audierunt auditum tuum:

16 "Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!".

17 Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut iurasti dicens:

18 "Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem".

19 Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad locum istum ".

20 Dixitque Dominus: " Dimisi iuxta verbum tuum.

21 Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram!

22 Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae,

23 non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam.

24 Servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen eius possidebit eam.

25 Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri ".

26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:

27 " Usquequo congregatio haec pessima murmurat contra me? Querelas filiorum Israel audivi.

28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis!

29 In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me,

30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, praeter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun.

31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit.

32 Vestra cadavera iacebunt in solitudine hac;

33 filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto.

34 Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram ­ annus pro die imputabitur ­ quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam.

35 Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur ".

36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala,

37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.

38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iephonne vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram.

39 Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis.

40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt: " Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus ".

41 Quibus Moyses: " Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?

42 Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris!

43 Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum ".

44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris.

45 Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte, et percutiens eos atque concidens persecutus est eos usque Horma.