1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis
3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus
4 offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin
5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos
6 et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin
7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino
8 quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas
9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin
10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino
11 sic facietis
12 per singulos boves et arietes et agnos et hedos
13 tam indigenae quam peregrini
14 eodem ritu offerent sacrificia
15 unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae
16 locutus est Dominus ad Mosen dicens
17 loquere filiis Israhel et dices ad eos
18 cum veneritis in terram quam dabo vobis
19 et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino
20 de cibis vestris sicut de areis primitias separatis
21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
22 quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen
23 et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra
24 oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato
25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo
26 et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
27 quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo
28 et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi
29 tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
30 anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo
31 verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
32 factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
33 obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini
34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent
35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra
36 cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus
37 dixit quoque Dominus ad Mosen
38 loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas
39 quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes
40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo
41 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 " Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis,
3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bobus sive de ovibus,
4 offeret, quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae decimam partem ephi conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin,
5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam per agnos singulos.
6 Per arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin;
7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino.
8 Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,
9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin,
10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino.
11 Sic facies per singulos boves et arietes et agnos et capras.
12 Secundum numerum victimarum quas offeretis, ita facietis singulis secundum numerum earum.
13 Omnis indigena eodem ritu offeret sacrificium ignis in odorem suavitatis Domino.
14 Et omnis peregrinus, qui habitat vobiscum vel qui commoratur in medio vestri in omnibus generationibus vestris, offeret sacrificium ignis in odorem suavitatis Domino eodem modo sicut et vos.
15 Unum praeceptum erit tam vobis quam advenis pro omnibus generationibus vestris coram Domino.
16 Una lex erit atque unum iudicium tam vobis quam advenis, qui vobiscum commorantur ".
17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
18 " Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,
19 et comederitis de panibus regionis illius, separabitis donaria Domino
20 de pulmento placentam. Sicut de areis donaria separatis,
21 ita et de pulmentis dabitis ea Domino.
22 Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen
23 et mandavit per eum ad vos a die, qua coepit iubere et ultra ad generationes vestras,
24 si longe ab oculis congregationis, offeret congregatio vitulum de armento, holocaustum in odorem placabilem Domino et oblationem ac liba eius, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato.
25 Et expiabit sacerdos pro omni congregatione filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes sacrificium ignis Domino pro se et pro peccato atque errore suo.
26 Et dimittetur universae plebi filiorum Israel et advenis, qui peregrinantur inter eos, quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
27 Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo.
28 Et expiabit pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino; expiabit pro ea, et dimittetur illi.
29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
30 Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille sive peregrinus, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo.
31 Verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum; idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam ".
32 Factum est autem, cum essent filii Israel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,
33 obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae congregationi,
34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent.
35 Dixitque Dominus ad Moysen: " Morte moriatur homo iste; obruat eum lapidibus omnis turba extra castra ".
36 Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus; et mortuus est, sicut praeceperat Dominus.
37 Dixit quoque Dominus ad Moysen:
38 " Loquere filiis Israel et dices ad eos, ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas.
39 Quas cum videbitis, recordabimini omnium mandatorum Domini eaque facietis nec sequamini cogitationes vestras et oculos per res varias fornicantes,
40 sed magis memores omnium praeceptorum meorum faciatis ea sitisque sancti Deo vestro.
41 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Deus vester. Ego Dominus Deus vester ".