1 quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam
2 at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius
3 exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema
4 profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris
5 locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo
6 quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum
7 venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo
8 et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet
9 fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur
10 profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth
11 unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam
12 et inde moventes venerunt ad torrentem Zared
13 quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos
14 unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
15 scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum
16 ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam
17 tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant
18 puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana
19 de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth
20 de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum
21 misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens
22 obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos
23 qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum
24 a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum
25 tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius
26 urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon
27 idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon
28 ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
29 vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
30 iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba
31 habitavit itaque Israhel in terra Amorrei
32 misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores
33 verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai
34 dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
35 percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius
1 Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos.
2 At Israel voto se Domino obligans ait: " Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius ".
3 Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma.
4 Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris.
5 Locutusque contra Deum et Moysen ait: " Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo ".
6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel.
7 Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: " Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes ". Oravitque Moyses pro populo.
8 Et locutus est Dominus ad eum: " Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet ".
9 Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
10 Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth,
11 unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam.
12 Et inde moventes venerunt ad torrentem Zared;
13 quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos.
14 Unde dicitur in libro bellorum Domini:" Vaheb in Suphaet torrentes Arnon.
15 Scopuli torrentium inclinati suntin habitationem Aret recumbunt in finibus Moabitarum ".
16 Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: " Congrega populum, et dabo ei aquam ".
17 Tunc cecinit Israel carmen istud:" Ascendat puteus. Concinite ei.
18 Puteus, quem foderunt principeset paraverunt duces populiin sceptris et in baculis suis ".De solitudine in Matthana;
19 de Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth;
20 de Bamoth in vallem, quae est in regione Moab in vertice Phasga, qui respicit contra desertum.
21 Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens:
22 " Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos ".
23 Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel.
24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.
25 Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorraei, in Hesebon scilicet et viculis eius.
26 Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon.
27 Idcirco dicitur in proverbio:" Venite in Hesebon!Aedificetur et construatur civitas Sehon!
28 Ignis egressus est de Hesebon,flamma de oppido Sehonet devoravit Ar Moabitarumet deglutivit excelsa Arnon.
29 Vae tibi, Moab;peristi, popule Chamos!Dedit filios eius in fugamet filias in captivitatemregi Amorraeorum Sehon.
30 Iecimus sagittas in eos,disperiit Hesebon usque Dibon.Vastavimus usque Nopheet usque Medaba ".
31 Habitavit itaque Israel in terra Amorraei.
32 Misitque Moyses, qui explorarent Iazer, cuius ceperunt viculos et expulerunt Amorraeos, qui erant ibi.
33 Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.
34 Dixitque Dominus ad Moysen: " Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon ".
35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram illius.