1 morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab

2 quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum

3 initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus

4 ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel

5 dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor

6 et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi

7 quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione

8 ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel

9 et occisi sunt viginti quattuor milia homines

10 dixitque Dominus ad Mosen

11 Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo

12 idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei

13 et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel

14 erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis

15 porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum

16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

17 hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos

18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor

1 Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab,

2 quae vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Et illi comederunt et adoraverunt deos earum;

3 et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus

4 ait ad Moysen: " Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel ".

5 Dixitque Moyses ad iudices Israel: " Occidat unusquisque proximos suos, qui adhaeserunt Baalphegor ".

6 Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad Madianitin, vidente Moyse et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi conventus.

7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio congregationis et, arrepta lancea,

8 ingressus est post virum Israelitem in cubiculum et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus; cessavitque plaga a filiis Israel.

9 Et occisi sunt viginti quattuor milia hominum.

10 Dixitque Dominus ad Moysen:

11 " Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo.

12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei,

13 et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel ".

14 Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zamri filius Salu dux de cognatione et tribu Simeonis;

15 porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis tribus in Madian.

16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

17 " Pugnate contra Madianitas et percutite eos,

18 quia ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phegor et in negotio Cozbi filiae ducis Madian sororis eorum, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phegor ".