1 dixit quoque Dominus ad Mosen

2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua

3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum

4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam

5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin

6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini

7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini

8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino

9 die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba

10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno

11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos

12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes

13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino

14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt

15 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis

16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit

17 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis

18 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem

21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos

22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis

23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis

24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum

25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo

26 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem

28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas

29 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque

30 qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius

31 inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen:

2 " Praecipe filiis Is rael et dices ad eos: Oblationem meam et panem meum, sacrificium ignis in odorem suavissimum offerte per tempora sua.

3 Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum;

4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam;

5 decimam partem ephi similae in oblationem, quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin.

6 Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino;

7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino.

8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, iuxta ritum sacrificii matutini: sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino.

9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius.

10 Est holocaustum sabbati per singula sabbata, praeter holocaustum sempiternum et libamentum eius.

11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos

12 et tres decimas similae oleo conspersae in oblatione per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes,

13 et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino.

14 Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.

15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis.

16 Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,

17 et quinta decima die sollemnitas. Septem diebus vescemini azymis,

18 quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea.

19 Offeretisque sacrificium ignis, holocaustum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem;

20 et oblationem singulorum ex simila, quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem

21 et decimam unam per agnos singulos, id est per septem agnos;

22 et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,

23 praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.

24 Ita facietis per singulos dies septem dierum: panem, sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino praeter holocaustum iuge et libationem eius.

25 Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo.

26 Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea.

27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem,

28 atque in oblatione eorum similae oleo conspersae, tres decimas per singulos vitulos, per arietem duas,

29 per agnos decimam unam, qui simul sunt agni septem;

30 hircum quoque, qui mactatur pro expiatione,

31 praeter holocaustum sempiternum et oblationem eius. Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.