1 filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus

2 venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt

3 Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon

4 terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima

5 precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem

6 quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis

7 cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus

8 nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram

9 cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit

10 qui iratus iuravit dicens

11 si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me

12 praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam

13 iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius

14 et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel

15 qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium

16 at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas

17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias

18 non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam

19 nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga

20 quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam

21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos

22 et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino

23 sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos

24 aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete

25 dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster

26 parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad

27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris

28 praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos

29 si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem

30 sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca

31 responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus

32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem

33 dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum

34 igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer

35 Etrothsophan et Iazer Iecbaa

36 et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis

37 filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim

38 et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant

39 porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius

40 dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea

41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair

42 Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe

1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,

2 venerunt ad Moysen et ad Eleazarum sacerdotem et principes congregationis atque dixerunt:

3 " Ataroth et Dibon et Iazer et Nemra, Hesebon et Eleale et Sabam et Nabo et Beon,

4 terra, quam percussit Dominus in conspectu congregationis Israel, regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus iumenta plurima ".

5 Dixeruntque: " Si invenimus gratiam coram te, detur haec terra famulis tuis in possessionem, nec facias nos transire Iordanem ".

6 Quibus respondit Moyses: " Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?

7 Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in terram, quam eis daturus est Dominus?

8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram?

9 Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis Dominus dedit.

10 Qui iratus iuravit dicens:

11 "Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me,

12 praeter Chaleb filium Iephonne Cenezaeum et Iosue filium Nun: isti secuti sunt Dominum!".

13 Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius.

14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel.

15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine iterum populum hunc circumducet, et vos causa eritis necis omnium ".

16 At illi prope accedentes dixerunt: " Caulas ovium fabricabimus pro iumentis nostris, parvulis quoque nostris urbes;

17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias.

18 Non revertemur in domos nostras usque dum possideant filii Israel hereditatem suam;

19 nec quidquam quaeremus trans Iordanem et ultra, quia iam habemus nostram hereditatem in orientali eius plaga ".

20 Quibus Moyses ait: " Si feceritis quod promittitis, si expediti perrexeritis coram Domino ad pugnam,

21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transierit, donec expulerit Dominus inimicos suos ante se,

22 et subiecta ei omni terra redieritis in terram hanc, tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel et obtinebitis terram hanc in hereditatem coram Domino.

23 Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum; et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.

24 Aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ovibus et, quod polliciti estis, implete ".

25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: " Servi tui sumus, faciemus, quod iubet dominus noster:

26 parvulos nostros, mulieres, pecora ac iumenta remanebunt ibi in urbibus Galaad;

27 famuli autem tui, omnes expediti pergent coram Domino ad bellum, sicut tu, domine, loqueris ".

28 Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus filiorum Israel et dixit ad eos:

29 " Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subiecta, date eis Galaad in possessionem.

30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca ".

31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: " Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus.

32 Ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan; et possidebimus hereditatem nostram trans Iordanem ".

33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorraei et regnum Og regis Basan, terram cum urbibus suis et terminis, urbes terrae per circuitum.

34 Igitur exstruxerunt filii Gad Dibon et Ataroth et Aroer

35 et Atrothsophan et Iazer et Iegbaa

36 et Bethnemra et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.

37 Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon et Eleale et Cariathaim

38 et Nabo et Baalmeon, versis nominibus, Sabama quoque, imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerant.

39 Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et ceperunt eam, expulso Amorraeo habitatore eius.

40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.

41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius, quos appellavit Havoth Iair (id est villas Iair).

42 Nobe quoque perrexit et apprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe.