1 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat

2 iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei

3 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo

4 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum

5 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius

6 et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper

7 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit

8 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi

9 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis

10 et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum

11 si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri

12 fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit

13 in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est

14 ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus

1 Circumdedit me in fraude Ephraim,et in dolo domus Israel;C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deoet cum Sancto fidelis " C.

2 Ephraim pascit ventumet sequitur aestum;tota die mendacium et violentiam multiplicatet foedus cum Assyriis initet oleum in Aegyptum fert.

3 Iudicium ergo Domini cum Iuda,et visitatio super Iacob;iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.

4 In utero supplantavit fratrem suumet in robore suo luctatus est cum Deo.

5 Et luctatus est cum angelo et praevaluit;flevit et deprecatus est eum.In Bethel invenit eumet ibi locutus est nobiscum

6 Dominus, Deus exercituum:Dominus memoriale eius.

7 " Et tu ad Deum tuum converteris;caritatem et iudicium custodiet spera in Deo tuo semper ".

8 Chanaan, in manu eius statera dolosa,fraudem diligit.

9 Et dixit Ephraim: " Verumtamen dives effectus sum,inveni opes mihi,omnes labores mei non invenient mihiiniquitatem, quam peccavi ".

10 " Ego autem Dominus, Deus tuusex terra Aegypti;adhuc sedere te faciam in tabernaculis,sicut in diebus conventus.

11 Et loquar ad prophetaset ego visionem multiplicaboet in manu prophetarum proponam similitudines ".

12 Si Galaad iniquitas fuerat,prorsus inanes facti sunt;in Galgala bobus immolantes,etiam altaria eorum erunt quasi acervisuper sulcos agri.

13 Fugit Iacob in regionem Aram;et servivit Israel pro uxoreet pro uxore custos fuit.

14 Per prophetam autem eduxit DominusIsrael de Aegypto,et per prophetam custoditus est.

15 Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime,sed sanguinem eius super eum relinquetet opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.