1 loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est

2 et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes

3 idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario

4 ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me

5 ego cognovi te in deserto in terra solitudinis

6 iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei

7 et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum

8 occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos

9 perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum

10 ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes

11 dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea

12 conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius

13 dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum

14 de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis

15 quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis

1 Loquente Ephraim, horror factus est;dux erat in Israel.Et deliquit in Baalet mortuus est.

2 Et nunc addunt ad peccandumfaciuntque sibi conflatile de argento suo,secundum intellegentiam suam simulacra;factura artificum totum est. His - ipsi dicunt - immolate! ".Homines vitulos osculantur.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutinaet sicut ros matutinus praeteriens,sicut palea turbine rapta ex areaet sicut fumus de fumario.

4 " Ego autem Dominus, Deus tuusex terra Aegypti;et Deum absque me nescies,et salvator non est praeter me.

5 Ego pavi te in deserto,in terra ardenti solitudinis.

6 Iuxta pascua sua saturati suntet saturati elevaverunt cor suum,propterea obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leaena,sicut pardus iuxta viam insidiabor.

8 Occurram eis quasi ursa, raptis catulis,et dirumpam claustrum cordis eorum:et consumam eos ibi quasi leo;bestia agri scindet eos.

9 Perdo te, Israel;quis est auxiliator tuus?

10 Ubinam est rex tuus,ut salvet te in omnibus urbibus tuis,et iudices tui, de quibus dixisti:Da mihi regem et principes"?

11 Do tibi regem in furore meoet aufero in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim,absconditum peccatum eius.

13 Dolores parturientis venient ei;erit filius non sapiens:suo enim tempore non stabitin ore vulvae.

14 De manu inferni liberabo eos,de morte redimam eos?Ubi pestilentiae tuae, o mors?Ubi pestis tua, inferne?Consolatio abscondita est ab oculis meis ".

15 Dum ipse inter fratres fructificat,veniet ventus urens, ventus Dominide deserto ascendens,et siccabit venas eiuset desolabit fontem eius.Ipse diripiet thesaurum,omne vas desiderabile.