1 audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor

2 et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum

3 ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel

4 non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt

5 et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis

6 in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis

7 in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis

8 clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin

9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem

10 facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam

11 calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem

12 et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda

13 et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum

14 quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat

15 vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam

1 Audite hoc, sacerdotes,et attendite, domus Israel;et domus regis, auscultate,quia vobis iudicium est;quoniam laqueus facti estis pro Masphaet rete expansum super Thabor.

2 Et foveam Settim profundam fecerunt;ego autem castigabo vos omnes.

3 Ego scio Ephraim,et Israel non est absconditus a me;quia nunc fornicatus es, Ephraim,contaminatus est Israel.

4 Non dabunt opera sua,ut revertantur ad Deum suum,quia spiritus fornicationis in medio eorum,et Dominum non cognoverunt.

5 Et testatur arrogantia Israel in faciem suam,et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua:ruet etiam Iudas cum eis.

6 In gregibus suis et in armentis suisvadent ad quaerendum Dominumet non invenient;subtraxit se ab eis.

7 In Dominum praevaricati sunt,quia filios alienos genuerunt;nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis.

8 Clangite bucina in Gabaa,tuba in Rama,conclamate in Bethaven,exterrete Beniamin.

9 Ephraim vastabitur in die correptionis;in tribubus Israel annuntio rem certam.

10 Facti sunt principes Iudaequasi transferentes terminos;super eos effundamquasi aquam iram meam.

11 Oppressus est Ephraim,fractum est ius,quoniam voluit abire post sordem.

12 Et ego quasi sanies Ephraim,et quasi putredo domui Iudae.

13 Et vidit Ephraim languorem suum,et Iuda ulcus suum;et abiit Ephraim ad Assyriamet misit ad regem magnum;sed et ipse non poterit sanare vosnec solvere poterit vos ab ulcere.

14 Quoniam ego quasi leaena Ephraimet quasi catulus leonis domui Iudae;ego, ego capiam et vadam,tollam, et non est qui eruat.

15 Vadens revertar ad locum meum,donec poenas solvantet quaerant faciem meam,in tribulatione sua me desiderent.