1 cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris

2 et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt

3 in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes

4 omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum

5 dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus

6 quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae

7 omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me

8 Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur

9 comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit

10 et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his

11 et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt

12 et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum

13 vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia

14 et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me

15 et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam

16 reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti

1 Cum sanare vellem Israel,revelata est iniquitas Ephraimet malitia Samariae,quia operati sunt mendacium;et fur ingressus est,foris autem spoliat turma latronum.

2 Et non dicunt in cordibus suisomnem malitiam eorum me recordari.Nunc circumdederunt eos opera sua,coram facie mea facta sunt.

3 In malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes.

4 Omnes adulterantes;quasi clibanus succensus illi,pistor cessat excitare ignema commixtione fermenti, donec fermentetur totum.

5 Die regis nostriinfirmi facti sunt principes ardore vini,quod apprehendit protervos.

6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suumin insidiando;tota nocte dormivit ira eorum,mane ipsa ardet quasi ignis flammae.

7 Omnes calefacti sunt quasi clibanuset devorant iudices suos.Omnes reges eorum ceciderunt;non est qui clamet in eis ad me.

8 Ephraim in populis ipse commiscebatur;Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.

9 Comederunt alieni robur eius,et ipse nescit;sed et cani effusi sunt in eo,et ipse ignorat.

10 Et testatur superbia Israel in faciem suam,nec reversi sunt ad Dominum Deum suumet non quaesierunt eum in omnibus his.

11 Et factus est Ephraim quasi columbainsipiens non habens sensum:Aegyptum invocabant,ad Assyrios abierunt.

12 Et cum profecti fuerint,expandam super eos rete meum;quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetus eorum.

13 Vae eis, quoniam recesserunt a me!Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me.Et ego redimam eos,cum ipsi locuti sint contra me mendacia?

14 Et non clamaverunt ad me in corde suo,sed ululabant in cubilibus suis;super triticum et vinum se incidebant,contumaces sunt adversum me.

15 Et ego erudivi eos et confortavi brachia eorum,et in me cogitaverunt malitiam.

16 Convertuntur ad eum, qui non prodest,facti sunt quasi arcus dolosus;cadent in gladio principes eorumpropter execrationem linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti.