1 in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt

2 me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel

3 proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum

4 ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent

5 proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari

6 quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae

7 quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam

8 devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum

9 quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus

10 sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum

11 quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum

12 scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt

13 hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur

14 et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius

1 In gutture tuo sit tuba!Quasi aquila super domum Do minipro eo quod transgressi sunt foedus meumet legem meam praevaricati sunt.

2 Me invocant: "Deus meus";cognovimus te, Israel.

3 Proiecit Israel bonum;inimicus persequetur eum.

4 Ipsi constituerunt reges, et non ex me;principes constituerunt, et non cognovi:argentum suum et aurum suumfecerunt sibi idola,ut interirent.

5 Proiectus est vitulus tuus, Samaria;iratus est furor meus in eos.Usquequo non poterunt emundari?

6 Quia ex Israel et ipse est:artifex fecit illum,et non est Deus;quoniam in scintillas eritvitulus Samariae.

7 Quia ventum seminabuntet turbinem metent;cum culmus non sit in eo,germen non faciet farinam:quod et si fecerit,alieni comedent eam.

8 Devoratus est Israel,nunc factus est in nationibusquasi vas immundum.

9 Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi;Ephraim autem munera dederunt amatoribus.

10 Sed et cum mercede conduxerint nationes,nunc compellam eos,et trement paulisper sub onere regis principum.

11 Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato,factae sunt ei arae in peccatum.

12 Scribebam ei multiplices leges meas;velut alienae computatae sunt.

13 Hostias amant,immolant carnes et comedunt;sed Dominus non suscipiet eas.Nunc recordabitur iniquitatis eorumet visitabit peccata eorum:ipsi in Aegyptum convertentur.

14 Et oblitus est Israel factoris suiet aedificavit delubra;et Iudas multiplicavit urbes munitas.Et mittam ignem in civitates eius,et devorabit aedes illius.