1 parabolae Salomonis filii David regis Israhel

2 ad sciendam sapientiam et disciplinam

3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem

4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus

5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit

6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum

7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt

8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae

9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo

10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas

11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra

12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum

13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis

14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum

15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum

16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem

17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum

18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas

19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt

20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam

21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens

22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam

23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea

24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret

25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis

26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit

27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia

28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me

29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint

30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae

31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur

32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos

33 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato

1 Parabolae Salomonis filii David regis Israel

2 ad sciendam sapientiam et disciplinam,ad intellegenda verba prudentiae;

3 ad suscipiendam eruditionem doctrinae,iustitiam et iudicium et aequitatem,

4 ut detur parvulis astutia,adulescenti scientia et recogitatio.

5 Audiat sapiens et addet doctrinam,et intellegens dispositiones possidebit:

6 animadvertet parabolam et allegoriam,verba sapientium et aenigmata eorum.

7 Timor Domini principium scientiae.Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.

8 Audi, fili mi, disciplinam patris tuiet ne reicias legem matris tuae,

9 quia diadema gratiae sunt capiti tuo,et torques collo tuo.

10 Fili mi, si te lactaverint peccatores,ne acquiescas eis.

11 Si dixerint: " Veni nobiscum, insidiemur sanguini,abscondamus tendiculas contra insontem frustra;

12 deglutiamus eos sicut infernus viventeset integros quasi descendentes in lacum:

13 omnem pretiosam substantiam reperiemus,implebimus domos nostras spoliis;

14 sortem mitte nobiscum,marsupium unum sit omnium nostrum ";

15 fili mi, ne ambules cum eis,prohibe pedem tuum a semitis eorum.

16 Pedes enim illorum ad malum curruntet festinant, ut effundant sanguinem.

17 Frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum.

18 Ipsique contra sanguinem suum insidianturet moliuntur fraudes contra animas suas.

19 Sic semitae omnis ad rapinam intenti:animam ipsius possidentis rapiunt.

20 Sapientia foris praedicat,in plateis dat vocem suam,

21 in capite viarum frequentium clamitat,in foribus portarum urbis profert verba sua:

22 " Usquequo, parvuli, diligitis infantiam,et derisores sibi derisionem cupient,et imprudentes odibunt scientiam?

23 Convertimini ad correptionem meam;en proferam vobis spiritum meumet ostendam vobis verba mea.

24 Quia vocavi, et renuistis,extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret;

25 despexistis omne consilium meumet increpationes meas neglexistis.

26 Ego quoque in interitu vestro rideboet subsannabo, cum terror vobis advenerit,

27 cum irruerit ut procella terror,et interitus quasi tempestas ingruerit,quando venerit super vos tribulatio et angustia ".

28 Tunc invocabunt me, et non exaudiam,instanter quaerent me et non invenient me,

29 eo quod exosam habuerint disciplinamet timorem Domini non elegerint

30 nec acquieverint consilio meoet despexerint universam correptionem meam.

31 Comedent igitur fructus viae suaesuisque consiliis saturabuntur.

32 Aversio parvulorum interficiet eos,et securitas stultorum perdet illos.

33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescetet tranquillus erit timore malorum sublato.