1 sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
2 ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
3 in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
4 ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
5 testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
6 quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
7 vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
8 sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
9 stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
10 cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
11 domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
12 est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
13 risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
14 viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
15 innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
16 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
17 inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
18 possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
19 iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
20 etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
21 qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
22 errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
23 in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
24 corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
25 liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
26 in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
27 timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
28 in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
29 qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
30 vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
33 in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
34 iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
35 acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit
1 Sapientia mulierum aedificat domum suam,insipientia eam manibus destruet.
2 Ambulans recto itinere timet Deum;despicit illum, qui infami graditur via.
3 In ore stulti virga superbiae,labia autem sapientium custodiunt eos.
4 Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est;plurimae autem segetes in fortitudine bovis.
5 Testis fidelis non mentitur,profert autem mendacium dolosus testis.
6 Quaerit derisor sapientiam et non invenit;doctrina prudentibus facilis.
7 Cede coram viro stulto,quia nescies labia prudentiae.
8 Sapientia callidi est intellegere viam suam,et imprudentia stultorum errans.
9 Stulti parvipendent peccatum,et inter iustos morabitur gratia.
10 Cor novit amaritudinem animae suae,in gaudio eius non miscebitur extraneus.
11 Domus impiorum delebitur,tabernacula vero iustorum germinabunt.
12 Est via, quae videtur homini recta,novissima autem eius deducunt ad mortem.
13 Etiam in risu cor dolore miscebitur,et extrema gaudii luctus occupat.
14 Viis suis replebitur stultus,et super eum erit vir bonus.
15 Simplex credit omni verbo,astutus considerat gressus suos.
16 Sapiens timet et declinat a malo,stultus transilit et confidit.
17 Impatiens operabitur stultitiam,et vir versutus odiosus est.
18 Possidebunt simplices stultitiam,et astuti coronabuntur scientia.
19 Procumbunt mali ante bonos,et impii ante portas iustorum.
20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit,amici vero divitum multi.
21 Qui despicit proximum suum, peccat;qui autem miseretur pauperis, beatus erit.
22 Nonne errant, qui operantur malum?Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona.
23 In omni labore erit abundantia;verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem.
24 Corona sapientium divitiae eorum,fatuitas stultorum fatuitas est.
25 Liberat animas testis fidelis,et profert mendacia versipellis.
26 In timore Domini fiducia fortis,et filiis eius erit spes.
27 Timor Domini fons vitae,declinans a laqueis mortis.
28 In multitudine populi dignitas regis,et in paucitate plebis ruina principis.
29 Qui patiens est, multa gubernatur prudentia;qui autem impatiens est, exaltat stultitiam.
30 Vita carnium sanitas cordis,putredo ossium invidia.
31 Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius;honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
32 In malitia sua impelletur impius,sperat autem iustus in integritate sua.
33 In corde prudentis requiescit sapientia,at in medio stultorum agnoscetur?
34 Iustitia elevat gentem,vituperium autem populorum est peccatum.
35 Acceptus est regi minister intellegens,et iracundia ei, qui turpiter agit.