1 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
2 sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
3 honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
5 sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
6 multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
7 iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
8 rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
9 quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
10 pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
11 ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
12 aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
13 noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
14 malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
15 est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
16 tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
17 suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
18 cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
21 hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
22 ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
23 abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
24 a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
25 ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
26 dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
27 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
28 misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
29 exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
30 livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris
1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera;quicumque his delectatur, non erit sapiens.
2 Sicut rugitus leonis ita et terror regis:qui provocat eum, peccat in animam suam.
3 Honor est homini separari a contentionibus;omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4 Propter frigus piger arare noluit;mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.
5 Sicut aqua profunda consilium in corde viri,sed homo sapiens exhauriet illud.
6 Multi homines misericordes vocantur;virum autem fidelem quis inveniet?
7 Iustus, qui ambulat in simplicitate sua,beatos post se filios derelinquet.
8 Rex, qui sedet in solio iudicii,dissipat omne malum intuitu suo.
9 Quis potest dicere: " Mundavi cor meum,purus sum a peccato "?
10 Pondus et pondus, mensura et mensura,utrumque abominabile est apud Dominum.
11 Ex studiis suis intellegitur puer,si munda et recta sint opera eius.
12 Aurem audientem et oculum videntem,Dominus fecit utrumque.
13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat;aperi oculos tuos et saturare panibus.
14 " Malum est, malum est! " dicit omnis emptoret, cum recesserit, tunc gloriabitur.
15 Est aurum et multitudo gemmarumet vas pretiosum labia scientiae.
16 Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni,et pro extraneis aufer pignus ab eo.
17 Suavis est homini panis mendacii,et postea implebitur os eius calculo.
18 Cogitationes consiliis firmantur,et dispensationibus tractanda sunt bella.
19 Ei, qui revelat mysteria et calumniaturet dilatat labia sua, ne commiscearis.
20 Qui maledicit patri suo et matri,exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
21 Hereditas, ad quam festinatur in principio,in novissimo benedictione carebit.
22 Ne dicas: " Reddam malum ";exspecta Dominum, et liberabit te.
23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus;statera dolosa non est bona in oculis eius.
24 A Domino diriguntur gressus viri;quis autem hominum intellegere potest viam suam?
25 Laqueus est homini inconsulte dicere: " Sanctum! "et post vota retractare.
26 Ventilat impios rex sapienset incurvat super eos rotam.
27 Lucerna Domini spiraculum hominis,quae investigat omnia secreta ventris.
28 Misericordia et veritas custodiunt regem,et roboratur clementia thronus eius.
29 Ornamentum iuvenum fortitudo eorum,et honor senum canities.
30 Livor vulneris absterget mala,et plagae in secretioribus ventris.