1 fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
3 misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
4 et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
7 ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
8 sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
9 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
10 et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
11 disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
12 quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
13 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
14 melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria
17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
19 Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
20 sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
21 fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
22 et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
24 si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
25 ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
27 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
28 ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
29 ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
30 ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
31 ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
32 quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
33 egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
34 inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
35 gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia
1 Fili mi, ne obliviscaris legis meae,et praecepta mea cor tuum custodiat;
2 longitudinem enim dierum et annos vitaeet pacem apponent tibi.
3 Misericordia et veritas te non deserant;circumda eas gutturi tuoet describe in tabulis cordis tui,
4 et invenies gratiam et successum bonumcoram Deo et hominibus.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuoet ne innitaris prudentiae tuae.
6 In omnibus viis tuis cogita illum,et ipse diriget gressus tuos.
7 Ne sis sapiens apud temetipsum;time Dominum et recede a malo.
8 Sanitas quippe erit umbilico tuo,et irrigatio ossibus tuis.
9 Honora Dominum de tua substantiaet de primitiis omnium frugum tuarum,
10 et implebuntur horrea tua frumento,et vino torcularia tua redundabunt.
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abiciasnec asperneris, cum ab eo corriperis:
12 quem enim diligit, Dominus corripitet quasi pater in filio complacet sibi.
13 Beatus homo, qui invenit sapientiamet qui affluit prudentia:
14 melior est acquisitio eius negotiatione argenti,et auro primo fructus eius.
15 Pretiosior est cunctis gemmis,et omnia pretiosa tua huic non valent comparari;
16 longitudo dierum in dextera eius,et in sinistra illius divitiae et gloria.
17 Viae eius viae pulchrae,et omnes semitae illius pacificae.
18 Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam;et, qui tenuerit eam, beatus.
19 Dominus sapientia fundavit terram,stabilivit caelos prudentia;
20 sapientia illius eruperunt abyssi,et nubes rorem stillant.
21 Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis;custodi prudentiam atque consilium,
22 et erit vita animae tuae,et gratia collo tuo;
23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua,et pes tuus non impinget.
24 Si dormieris, non timebis;quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25 Ne paveas repentino terroreet irruentem tibi turbinem impiorum, cum venerit.
26 Dominus enim erit in latere tuoet custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27 Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur,si in potestate manus tuae est, ut facias.
28 Ne dicas amico tuo: " Vade et revertere,cras dabo tibi ", cum statim possis dare.
29 Ne moliaris amico tuo malum,cum ille apud te sedeat cum fiducia.
30 Ne contendas adversus hominem frustra,cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31 Ne aemuleris hominem iniustumnec imiteris omnes vias eius,
32 quia abominatio Domini est omnis pravus,et cum simplicibus societas eius.
33 Maledictio a Domino in domo impii,habitacula autem iustorum benedicentur.
34 Ipse deludet illusoreset mansuetis dabit gratiam;
35 gloriam sapientes possidebunt,stultorum exaltatio ignominia.