1 verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait

2 stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum

3 non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam

4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti

5 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se

6 ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax

7 duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar

8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria

9 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei

10 ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas

11 generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae

12 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis

13 generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae

14 generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus

15 sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit

16 infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit

17 oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae

18 tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro

19 viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula

20 talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum

21 per tria movetur terra et quartum non potest sustinere

22 per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo

23 per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae

24 quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus

25 formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi

26 lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum

27 regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas

28 stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis

29 tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter

30 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum

31 gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei

32 et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum

33 qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias

1 Verba Agur filii Iaces ex Massa.Oraculum hominis ad Itiel,ad Itiel et Ucal.

2 Quoniam stultissimus sum virorum,et sapientia hominum non est mecum;

3 et non didici sapientiamet scientiam sanctorum non novi.

4 Quis ascendit in caelum atque descendit?Quis continuit spiritum in manibus suis?Quis colligavit aquas quasi in vestimento?Quis statuit omnes terminos terrae?Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?

5 Omnis sermo Dei probatusclipeus est sperantibus in eum.

6 Ne addas quidquam verbis illius:et arguaris inveniarisque mendax.

7 Duo rogavi te,ne deneges mihi, antequam moriar:

8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me,mendicitatem et divitias ne dederis mihi,tribue tantum victum demensum mihi,

9 ne forte satiatus illiciar ad negandumet dicam: " Quis est Dominus? "aut egestate compulsus fureret periurem nomen Dei mei.

10 Ne calumnieris servum ad dominum suum,ne forte maledicat tibi, et puniaris.

11 Generatio, quae patri suo maledicitet quae matri suae non benedicit.

12 Generatio, quae sibi munda videturet non est lota a sordibus suis.

13 Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt,et palpebrae eius in alta surrectae!

14 Generatio, quae pro dentibus gladios habet,et cultri molares eius,ut comedat inopes de terraet pauperes ex hominibus.

15 Sanguisugae duae sunt filiae: Affer, affer! ".Tria sunt insaturabilia,et quattuor, quae numquam dicunt: " Sufficit! ":

16 infernus et venter sterilis,terra, quae non satiatur aqua,ignis, qui numquam dicit: " Sufficit! ".

17 Oculum, qui subsannat patremet qui despicit obsequium matris suae,effodiant eum corvi de torrente,et comedant eum filii aquilae.

18 Tria sunt nimis difficilia mihi,et quattuor penitus ignoro:

19 viam aquilae in caelo,viam colubri super petram,viam navis in medio mariet viam viri in adulescentula.

20 Talis est et via mulieris adulterae,quae comedit et tergens os suum dicit: Non sum operata malum ".

21 Per tria movetur terra,et quattuor non potest sustinere:

22 per servum, cum regnaverit,per stultum, cum saturatus fuerit cibo,

23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta,et per ancillam, cum fuerit heres dominae suae.

24 Quattuor sunt minima terrae,et ipsa sunt sapientiora sapientibus:

25 formicae populus infirmus,quae praeparant in messe cibum sibi;

26 hyraces plebs invalida,qui collocant in petra cubile suum;

27 regem locusta non habetet egreditur universa per turmas suas;

28 stellio manibus nitituret moratur in aedibus regis.

29 Tria sunt, quae bene gradiuntur,et quattuor, quae incedunt feliciter:

30 leo fortissimus bestiarumad nullius pavebit occursum,

31 gallus succinctus lumbos et arieset rex, qui secum habet exercitum.

32 Si stultum te praebuisti, postquam elevatus es in sublime,et si considerasti, ori impone manum.

33 Qui enim fortiter premit lac, exprimit butyrum,et, qui vehementer emungit nares, elicit sanguinem,et, qui provocat iras, producit discordias.