1 audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam
2 donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
3 nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea
4 et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives
5 posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei
6 ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
7 principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam
8 arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus
9 dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te
10 audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae
11 viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis
12 quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum
13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua
14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
16 non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint
17 comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem
19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
20 fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam
21 ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
22 vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
23 omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
24 remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
25 oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos
26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur
27 ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo
1 Audite, filii, disciplinam patriset attendite, ut sciatis prudentiam;
2 quoniam doctrinam bonam tribuam vobis,legem meam ne derelinquatis.
3 Nam et ego filius fui patris mei,tenellus et unigenitus coram matre mea;
4 et docebat me atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum,custodi praecepta mea et vives.
5 Posside sapientiam, posside prudentiam,ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei.
6 Ne dimittas eam, et custodiet te,dilige eam, et servabit te.
7 Principium sapientiae: posside sapientiamet in omni possessione tua acquire prudentiam.
8 Arripe illam, et exaltabit te,glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus.
9 Dabit capiti tuo diadema gratiae,et corona inclita proteget te ".
10 Audi, fili mi, et suscipe verba mea,ut multiplicentur tibi anni vitae.
11 Viam sapientiae monstravi tibi;duxi te per semitas aequitatis,
12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui,et currens non habebis offendiculum.
13 Tene disciplinam nec laxes;custodi illam, quia ipsa est vita tua.
14 Ne ingrediaris in semitas impiorumnec procedas in malorum via.
15 Fuge ab ea nec transeas per illam;declina et desere eam.
16 Non enim dormiunt, nisi malefecerint,et rapitur somnus ab eis, nisi supplantaverint.
17 Comedunt enim panem impietatiset vinum iniquitatis bibunt.
18 Iustorum autem semita quasi lux splendensprocedit et crescit usque ad perfectam diem.
19 Via impiorum tenebrosa;nesciunt, ubi corruant.
20 Fili mi, ausculta sermones meoset ad eloquia mea inclina aurem tuam;
21 ne recedant ab oculis tuis,custodi ea in medio cordis tui:
22 vita enim sunt invenientibus ea,et universae carni sanitas.
23 Omni custodia serva cor tuum,quia ex ipso vita procedit.
24 Remove a te os pravum,et detrahentia labia sint procul a te.
25 Oculi tui recta videant,et palpebrae tuae dirigantur coram te.
26 Observa semitam pedum tuorum,et omnes viae tuae stabilientur.
27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram,averte pedem tuum a malo.