1 dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
2 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
9 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
10 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
18 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
19 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
23 sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
28 secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
30 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
32 conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen
1 Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin.
2 Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel:
3 " Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam ".
4 Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal ".
5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt.
6 Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.
7 Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt,
8 sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum soporis,oculos, ut non videant,et aures, ut non audiant,usque in hodiernum diem ".
9 Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum et in captionemet in scandalum et in retributionem illis.
10 Obscurentur oculi eorum, ne videant,et dorsum illorum semper incurva! ".
11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur.
12 Quod si casus illorum divitiae sunt mundi, et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum!
13 Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico,
14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis.
15 Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio, nisi vita ex mortuis?
16 Quod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, et rami.
17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es,
18 noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te.
19 Dices ergo: " Fracti sunt rami, ut ego inserar ".
20 Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time:
21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
22 Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos!
24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae.
25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,
26 et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat,avertet impietates ab Iacob;
27 et hoc illis a me testamentum,cum abstulero peccata eorum ".
28 Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres;
29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei!
30 Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem,
31 ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur.
32 Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!
33 O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
34 Quis enim cognovit sensum Domini?Aut quis consiliarius eius fuit?
35 Aut quis prior dedit illi,et retribuetur ei?
36 Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.