1 cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent

2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant

3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum

4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi

5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore

6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus

7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos

8 Noe vero invenit gratiam coram Domino

9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit