1 fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum
2 tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum
3 congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei
4 necnon et filios Aaron et Levitas
5 de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti
6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti
7 de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta
8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti
9 de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta
10 de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim
11 vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab
12 et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est
13 ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus
14 sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel
15 et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus
16 dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae
17 constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae
18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores
19 porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes
20 Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant
21 porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion
22 Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens
23 et Barachias et Helcana ianitores arcae
24 porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae
25 igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia
26 cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes
27 porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo
28 universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes
29 cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo