1 Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit
2 aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est
3 et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt
4 quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur
5 qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu
6 et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant
7 propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum
8 et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos
9 et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se habuit
10 nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt
11 hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem
12 nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis
13 sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit
14 Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat
15 Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
16 hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum
17 multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt
18 quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes
19 Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est
20 hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere
21 cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis
22 hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit
23 armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit
24 Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudaeam capturus
25 Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
26 ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit
27 et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt
28 primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant
29 sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes
30 ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant
31 interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti
32 Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas
33 Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor
34 at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant
35 sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant
36 sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare
37 per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt
38 quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit