35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere
36 et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit
37 magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
38 dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem