10 arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem

11 et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum

12 et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero

13 facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro

14 inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis

15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis

16 ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi

17 facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo

18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi

19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero

20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca

21 in qua pones testimonium quod dabo tibi