1 quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
3 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
4 die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
5 dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
6 tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
7 dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
8 dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
9 veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
10 extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
11 et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
12 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
13 levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
14 appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
15 vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
16 per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
19 reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
20 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
22 et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
24 concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha