1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac
2 ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam
3 sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae
4 adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae
5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus
6 eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram
7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii
8 de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram
9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe
10 cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram
11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus
13 in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam
14 ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres
15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae
16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris
17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra
18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas
19 et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo
20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat
21 consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines
22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt
23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca
24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus