5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris

6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit

7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater

8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis

9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus