1 respondens autem Iob dixit
2 usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
3 en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
4 nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
5 at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
6 saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
7 ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet
8 semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit
9 spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
10 destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam
11 iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum
12 simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum
13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei
15 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
16 servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum
17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
18 stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi
19 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me
20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me
22 quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
23 quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro
24 stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice
25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim
26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
27 quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
28 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum
29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium