1 respondens autem Iob dixit
2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos
10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
23 iste moritur robustus et sanus dives et felix
24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus
26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis
30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi
32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati