12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
21 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius