13 et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus

14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant

15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis

16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent

17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes

18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus

19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo

20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum

21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt

22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum

23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere

24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt

25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae

26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam

27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant

28 et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire

29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis

30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis

31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum

32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas