1 audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor
2 et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum
3 ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
4 non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt
5 et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis
6 in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis
7 in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis
8 clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin
9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem
10 facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam
11 calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem
12 et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda
13 et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum
14 quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat
15 vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam