1 beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti
2 felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua
3 viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum
4 qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur
5 qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis
6 qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius
7 et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam
8 nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam
9 insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam
10 oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam
11 fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
12 memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
13 ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi
14 non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat
15 nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis
16 da et accipe et iustifica animam tuam
17 ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum
18 omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi
19 alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
20 omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso
21 et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo
22 beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei
23 qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens
24 qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens
25 qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum
26 statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur
27 protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet