1 quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere
2 concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem
3 sic qui facit per vim iudicium inique
4 quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens
5 et est odibilis qui procax est ad loquendum
6 est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis
7 homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus
8 qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur
9 est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum
10 est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex
11 est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput
12 est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum
13 sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur
14 datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt
15 exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est
16 hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi
17 fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius
18 qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum
19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum
20 lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient
21 homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit
22 ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo
23 est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur
24 est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se
25 est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis
26 obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit
27 potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt
28 mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione
29 verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis
30 qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem
31 xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum
32 sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque
33 melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam