1 qui conservat legem multiplicat orationem
2 sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate
3 et deprecatio recedere ab iniustitia
6 non apparebis ante conspectum Dei vacuus
7 haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
8 oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi
9 sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus
10 bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum
11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas
12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum
13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
14 noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
15 et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae
16 non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet
17 non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus
18 nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio
19 a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
20 qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit
21 oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
22 et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
23 et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet
24 donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius
25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua
26 speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis