1 post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David
2 et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel
3 cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua
4 numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
5 in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae
6 ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae
7 sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae
8 conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum
9 in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae
10 de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam
11 et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos
12 et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem
13 Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel
14 post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum
15 Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua
16 et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua
17 et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua
18 in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae
19 et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel
20 collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum
21 et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore
22 dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
23 ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum
24 Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
25 dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
26 et finem habuit Salomon cum patribus suis
27 et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
28 et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo
29 et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum
30 valde averterunt illos a terra sua
31 et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos