6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet
4 gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu
10 ego dilecto meo et ad me conversio eius
7 aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum
14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te