1 Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet
2 cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit
3 ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret
4 cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere
5 denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium
6 et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens
7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem
8 haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat
9 cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei
10 ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato
11 igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua
12 et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum
13 et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis
14 et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset
15 pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis
16 cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti
17 et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti
18 post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo
19 Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis
20 esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat
21 denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum
22 at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius
23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum
24 post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius
25 et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei