1 cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die
2 dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum
3 si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus
4 cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt
5 Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo
6 et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus
7 dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum
8 statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit
9 tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat
10 unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo
11 et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio
12 cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt
13 tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo
14 et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi
15 quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit
16 et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum
17 dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum
18 ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo
19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat
20 veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus
21 et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt