1 diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum
2 quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum
3 perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes
4 quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis
5 sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate
6 benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor
7 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis
8 propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium
9 in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius
10 quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur
11 custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam
12 nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum
13 quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum
14 creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra
15 iustitia enim inmortalis est
16 impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius