1 timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis
2 sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis
3 homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis
4 qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit
5 praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius
6 equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit
7 quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole
8 a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum custodiente
9 et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam
10 ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam
11 in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit vias eorum
12 et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum
13 quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere
14 omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum
15 contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum
16 et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores
17 in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular
18 respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam
19 audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite
20 filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis
21 dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro
22 melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum
23 in omnibus operibus tuis praecellens esto
24 ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam
25 cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo
26 operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem
27 iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduae
28 servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet
29 multam enim malitiam docuit otiositas
30 in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave
31 si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum
32 si laeseris illum iniuste
33 et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis