1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis qu facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.
2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus
3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.
4 Pepigique fdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt adven.
5 Ego audivi gemitum filiorum Isral, quo gyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.
6 Ideo dic filiis Isral : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo gyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo gyptiorum,
8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.
9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Isral : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem gypti, ut dimittat filios Isral de terra sua.
12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Isral non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, prsertim cum incircumcisus sim labiis ?
13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Isral, et ad Pharaonem regem gypti ut educerent filios Isral de terra gypti.
14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Isralis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :
15 h cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : h progenies Simeon.
16 Et hc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vit Levi fuerunt centum triginta septem.
17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.
18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vit Caath, centum triginta tres.
19 Filii Merari : Moholi et Musi : h cognationes Levi per familias suas.
20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : qu peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vit Amram, centum triginta septem.
21 Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.
22 Filii quoque Oziel : Misal, et Elisaphan, et Sethri.
23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, qu peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : h sunt cognationes Coritarum.
25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : qu peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
26 Iste est Aaron et Moyses, quibus prcepit Dominus ut educerent filios Isral de terra gypti per turmas suas.
27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem gypti, ut educant filios Isral de gypto : iste est Moyses et Aaron,
28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra gypti.
29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem gypti, omnia qu ego loquor tibi.
30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?