1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 Caeli enarrant gloriam Dei,et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
3 Dies diei eructat verbum,et nox nocti indicat scientiam.
4 Non sunt loquelae neque sermones,quorum non intellegantur voces:
5 in omnem terram exivit sonus eorum,et in fines orbis terrae verba eorum.
6 Soli posuit tabernaculum in eis,et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo,exsultavit ut gigas ad currendam viam.
7 A finibus caelorum egressio eius,et occursus eius usque ad fines eorum,nec est quod se abscondat a calore eius.
8 Lex Domini immaculata, reficiens animam,testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
9 Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda,praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
10 Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi;iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,et dulciora super mel et favum stillantem.
12 Etenim servus tuus eruditur in eis;in custodiendis illis retributio multa.
13 Errores quis intellegit?Ab occultis munda me
14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei,Tunc immaculatus eroet emundabor a delicto maximo.
15 Sint ut complaceant eloquia oris mei,et meditatio cordis mei in conspectu tuo.Domine, adiutor meus et redemptor meus.